# Alea 4

Pascasius Justus Turcq, Alea, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/4

Et, cum iam etiam perexiguumillud quidem, sed tamen nec inutile, nec indoctum, diuturnae peregrinationis meae, & studiorum quasi monumentum quoddam in lucem edere statui: illudque partim propter argumenti de re uetere communique nouitatem, partim propter emolumentum quod capere ex eius lectione plurimi poterunt, (neque enim tam ingeniosum aliquod quàm ἡθικὸν est Opus) multorum in hominum manus, ac Principu maximè palatia, & nobilium diuitumque domus (quorum atria alueoli, latrunculi & tabellę exornant, ac uario tesserarum iactu & certamine trepido perstrepunt) deuenturum putem: nunquam in animum inducere potui (etsi multos hic praestantes dignitate & gloria uiros, nec male de me meritos, fami liariter noui, qui etiam huiusmodi munus non aspernarentur) alteri ut id, quàm patrio alicui Prin cipi uiro, ex communi doctorum uirorum consuetudine dedicarem. Iniuriam enim mihi facere patriae uiderer, (quae, ut praeclarè scriptum est à Platone, ortus nostri partem sibi uendicat) & grauem ingratitudinis subire notam, si non & ipsum me, & peregrinationis meae fructum aliquem, ad ipsam aliquando referrem. Verùm hic si mihi uir primarius, ex omnibus unus est eligendus: quem tecum conferre possim, habeo neminem. Nam & propinquitate nonnulla mihi coniunctus es, ut ipse annis abhinc aliquot, in Hispanijs cum esses, atque ad te salutatum officij causa tum uenirem, humanissimè sanè mihi significasti: cuius equidem gratiae, & multae tunc in me delatae abs te beneuo lentiae memoriam, nunquam sum ex animo depo siturus.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
