# Alea 44

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/44

De illo enim ait: Quod curas abigat, quod cum spe diuite manet. Nam hosce uini aut caloris gradus qui excedit, stulticiam & furorem concipit. Verùm ut haec Aristotelis sententia, & similitudo, adeoque tota res, melius intelligi possit: uini in homine effectus, quos multum pro mensurae modo diuersos facit, audire ex eiusdem sententia operae precium puto. Vinu itaque, inquit, liberalius paulo sumptum, primùm frigentem & taciturnum, ad uerba excitat: deinde largius potum, uerborum uberem, eloquentem, fidentemque sibi reddit: tum amplius etiam auctum, audacem, atque ad agendum propensum facit. Mox crescentibus adhuc poculis, in contumeliam & petulantiam inducit. Postea uerò etiam tum si augeatur, insaniam gene rat. Postremò, copioso & nimio potu resoluit, stulticiamque producit. qualis est puerorum qui morbo comitiali conflictantur, aut eorum qui ui tijs atrae bilis maiorem in modum detinentur. Et paulo pòst subiungit: Qualis est uinolentus hic, talis quispiam alius factus est à natura. Suntque qui in singulis morum generibus usqueadeo in ualuerunt, ut aliorsum commutari nequeant.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
