# Alea 46

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/46

Atque hinc esse puto, quòd Hispani ca lidiores homines, omnium quos noui & maximè ludunt, & natura ad ludendum maximè sunt propensi. Quod ideo de illis praedico, si qui fortè, ut generosi & confidentis animi laudem, inui dere hoc illis uideantur: quia iam diu longè lateque Hispanias lustranti mihi sępe contigit, ut cum multis locis nihil eorum quae ad uictum faciunt, non panem, non uinum, inuenire possem: tamen nunquam castellum aut uicum ullum adeò abiectum & obscurum transire potui, in quo non cartulae uaenirent. Quod quidam in aula Regis, non parui nominis mercator, callidè aduertens, magna cura summoque studio & diligentia ab Imperat. Carolo Aug. contendebat, nemo ut in Hi spanijs decennio, praeter se, tabellas distrahere posset. quod cum beneficij gratiaeque causa obtinuisset, ita praediues deinde factus est, facilè ut tum caeteris negotia ibi gerentibus hominibus, magnis opibus & potentia praestaret. Verùm ne longius argumenta petamus: nonne & ex frigore timor moestus, imbellis, suspensus, & sui parcus nascitur? ideoque etiam rectè ipsum poetae timidum, sicut rursus timorem frigidum, uocant. Id uerò ut omnium hominum, ita etiam pecudum reliquarumque bestiarum sexus, temperies, ętates & regiones, quae sibi quoque similes ho mines procreant, satis indicant. Ipseque Aristoteles ait, timorem refrigerationem quandam esse: spem uerò à feruente rapidoque calore nasci.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
