# Alea 47

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/47

Itaquae etiam inter mulieres, si qua est ualde ad aleam procliuis, eam ferè uiraginem, & multo regioque spiritu conspicuam uidemus: & uerò etiam (nam propinqua est cognatio & facilis ad similia lapsus) ante alias amore saeuo, qui & ipse calor est, & genero sa inuadit pectora, facilè sauciari: alijsque item rebus omnibus, quae in animi magnitudine positae sunt, quasi quoddam uirile robur prae se ferre. Atque hinc etiam est, quod optimo quisque ac splendi dissimo ingenio, facilè affectu isto, ut iracundia, omnique mentis feruore, efferatur, longiusque accen sus feratur, quàm temperato conueniat. Nam praeterquam quòd rectè Vergilius argumentatus est, de nouo hospite, Credo equidem, nec uana fides, genus esse Deorum: etiam Plato Degeneres animos timor arguit: disputat, ingeniosos homines concitatos ac furiosos plurimùm esse solere: & ab eodem, ac Demetrio in scriptis relictum est, neminem bonum poetam sine inflammatione animorum existere posse, ac sine quodam afflatu quasi furoris. Galenus etiam libro de Natura hominis, biliosis temperaturis animi dexteritatem & prudentiam tribuit. Nam quod Aristoteles ait, Ingeniosos & excellentes in omni arte & quauis scientia uiros, omnes melancholicos esse: id uerò etiam huc uel in primis est referendum. Non enim simpliciter hoc dixit, quasi de sicca frigidaque natura, quae ad omnes animi & corporis habitus atque usus maximè inutilis est: sed de naturali & temperatè calida melanQuare mulieres ad aleam propensae, uiri le robur prae se ferunt. Quare ludendi cupiditas in optimi cuiusque mentem facilli mè irrepit. Timor degene res arguit: à con trario calor ge

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
