Latin
48
Pascasius Justus Turcq, Alea 48
Unproofread scanNot analysed yet
nerosos. Ingeniosi plerunque furiosi, biliosi prudentes. Melancholici ingeniosi, quomodo intelligen dum. da melancholia, quaeque optimam accepit habitudinem, loqui se plane &apertè demonstrauit. Melancholia enim cum omnes caliditatis frigiditatisque summos gradus, ut aqua, recipere possit: quemcunque sortita est habitum, propter firmitudinem, motumque naturalem, constanter con tinet, &fortiter admodum ac continenter propellit. Ideoque rectè illam uino, quod uelut aestu ui brare ac fluctuare uidetur, et maximè etiam uarium est, comparat. Nam &illud calore, ac sui motus uehementia, maximè naturam hominis excitat atque explicat. Quae si per se optima est, tum uerò uelut afflatu percita, praecipuè insignis &excellens euadit. Rectè enim in Meleagri epigramma te scriptum est,