Latin
48
Pascasius Justus Turcq, Alea 48-3
Unproofread scanNot analysed yet
continet, diutius acriusque urentem, &ueluti motu quodam fluctuantem: ita calorem habent alijs acriorem, quique continuo uelut Euripi motu impetuque spiritus exuscitat, excitatus alacriores firmioresque ad res gerendas facit. Quod quo magis intelligi possit (nam ad propositam rationem pertinet, &latè pręterea patet: animus enim ipse multum è corpore sumit, ab eoque immutatur: atque ut morbi, ita etiam mores, ut est uerissimè à Philosophis &Medicis dictum, corporis temperiem sequuntur) pauca quędam de uaria tem peramentorum natura dicemus.