# Alea 48-3

Pascasius Justus Turcq, Alea, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/48-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/48-3

continet, diutius acriusque urentem, & ueluti motu quodam fluctuantem: ita calorem habent alijs acriorem, quique continuo uelut Euripi motu impetuque spiritus exuscitat, excitatus alacriores firmioresque ad res gerendas facit. Quod quo magis intelligi possit (nam ad propositam rationem pertinet, & latè pręterea patet: animus enim ipse multum è corpore sumit, ab eoque immutatur: atque ut morbi, ita etiam mores, ut est uerissimè à Philosophis & Medicis dictum, corporis temperiem sequuntur) pauca quędam de uaria tem peramentorum natura dicemus.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
