# Alea 48

Pascasius Justus Turcq, Alea, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/48

nerosos. Ingeniosi plerunque furiosi, biliosi prudentes. Melancholici ingeniosi, quomodo intelligen dum. da melancholia, quaeque optimam accepit habitudinem, loqui se plane & apertè demonstrauit. Melancholia enim cum omnes caliditatis frigiditatisque summos gradus, ut aqua, recipere possit: quemcunque sortita est habitum, propter firmitudinem, motumque naturalem, constanter con tinet, & fortiter admodum ac continenter propellit. Ideoque rectè illam uino, quod uelut aestu ui brare ac fluctuare uidetur, et maximè etiam uarium est, comparat. Nam & illud calore, ac sui motus uehementia, maximè naturam hominis excitat atque explicat. Quae si per se optima est, tum uerò uelut afflatu percita, praecipuè insignis & excellens euadit. Rectè enim in Meleagri epigramma te scriptum est,

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
