Latin
51
Pascasius Justus Turcq, Alea 51
Unproofread scanNot analysed yet
itaque crucis signo hominibus benedicit. alius beluam immanem, &catenis constringitur. immò etiam quidam milij se granum putat, qui à gallinis uorari metuens, illas quantum potest &fugit &odit. Sed quod in media temperamenti, ualetudinis, morum, humorumque latitudine discrimen est, quoniam maxima omnium in ea multitudo continetur, neque ideo insigniter ab eo quod est frequentissimum differt, minus apparet. Quae uerò in extremis est differentia, ea uel nolentibus nobis sese offert. Nam qui melancholici ad frigidius multum deflexerunt, timidi manifestè conspiciuntur, moesti praeterea &obscuri ac tenebri cosi, nullis que ad heroicas uirtutes stimulis aut motibus incitati: quin imò saepe molestiae anxietatesque sponte sine ulla causa multis oblatę, adeò subinde augentur, ut iuuenes adhuc, ipsi sibi mor tem consciscant. Senes enim ante tempus sunt. Itaque ferè uel Heraclito Ephesio, obscuro &con fuso scriptori, ut Theophrastus ait, uel Timoni Atheniensi misanthropo, uel Homerico illi Ther sitae aut Bellerophonti similes euadunt. Quod si autem ex aduerso caliditate nimia adurantur: tum uerò effrenatos praecipitesque &inflammatos furores insaniasque, tragici illius Orestis aut Athaman tis similes, concipiunt: &uel Empedoclem, qui furens in Aetnae uoragines insilijt: uel Marium, qui delirans, expeditiones praeliaque fingens, pugnantis gestu, plangore &strepitu omnia complebat, repraesentant. Verùm ut quę à moderatione naturali longè recedit melancholia, omnium maximè deprauatos animorum motus excitat, adeoque propellit, ut tanquam ex tormentorum puluere uehementissimo impetu agitari uideantur: ita quę moderatè calida aequabilisque, optimum nacta est habitum, eundem pari modo summa bonitate praestantiaque conspicuum reddit. Quibus enim in rebus nimium &parum reperitur, in ijs etiam relinquitur mediocritati locus. Atque haec illa est melancholia, quam excellentibus ingenijs, omnique praestantia pręclaris uiris Arist. tribuit. haec ille ἐνθυσιασμὸς, ac Poetarum inflammatio &furor est: ad cuius naturam si, ut M. Catonis, ita etiam Tullij Ciceronis ingenium declinasset, certè non ita leuitatis inconstantiaeque infamiae, uir sua uirtute clarissimus, subiectus fuisset. Atque haec quidem optima &naturalis est melancholia: quę in quibus (ut in multis degenerat) paulo calidior euasit (nam magna utrinque ad extrema sunt spacia) ij uerò etiam tum maximè, omni cupiMelancholicorum adustorum natura. Melancholia temperata, prae stantium uirorum est temperies. Cicero nihil planè melancholicus fuit. Melancholia calidior confidentes homifacit. Archelaus Ma cedoniae rex si bifidens &be ne sperans.