# Alea 52

Pascasius Justus Turcq, Alea, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/52

Peßimi humores peßimos mo res, medij medios generant. & alij pro ratione. Sicuti morbis maximis maxi ma adhibenda remedia sunt, ita & animi ui tijs eandem men sura. ditate animique securitate inflati elatique (quod Archelao regi Macedoniae usuuenisse accepimus maiorem in modum sibi confidunt ac sperant. Calor enim, ut Aristoteles ait, qui eam animi sedem obtinet quae rationis est particeps & sperat, facit ut securo animo simus. Atque haec omnia huc spectant, quemadmodum extremos summeque uitiosos animorum motus, à maximè deprauatis & corruptis humoribus, quique à sua aequabilitate quàm longissimè dimoti atque immutati sunt, excitari, facilè omnes etiam indocti, propter ingentem à latitudine media transitum aut defectum, uidemus: ita quęcunque parum à sua temperie & naturali habitudine recedunt humorum temperies & differentiae, similes etiam sibi, pari quo ab optimo habitu discedunt interuallo, diuersos motus generant. Qui tamen quoniam ampla multisque communi latitudine continentur, nisi à peritis, & ijs qui in perspiciendis multorum hominum mo ribus & ingenijs eruditi sunt, discerni subtiliter nequeunt. Atqui hoc inter omnes interest, quòd qui motus atque animorum affectus modum transeunt ac deserunt, sunt omnes in uitio. at si parùm modum deserant, leuiter: si aliquanto maiore interuallo, grauius: in magno quodam insionique spacio, uehementer sunt reprehendendi. Et quemadmodum morbos qui generant humores & causae, similia sibi ad mensurae quantitatem, proportione respondentia remedia postulant: ita etiam, & uitijs & animorum affectibus, alijs leuis, alijs ue hemens curatio ex usu uenit. Rectè enim ab Horatio dictum est: – Animum rege: qui nisi paret, Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
