Latin
54
Pascasius Justus Turcq, Alea 54
Unproofread scanNot analysed yet
Inde enim chal commystorum damnosę solicitudines exortę: deinde etiam Erasistrati medici stulticia nata, qui sibi auscultantibus immortalitatem promittebat, &aliorum complurium multi conatus irriti:) tamen caliditatem hanc, εὑελπιστίαν quae generat, à qua quidem aleam hanc nostram suscitari praecipuè diximus, non cuiusuis ego caloris aut sanguinis melancholici esse iudico: sed tamen uinosi, hoc est halituosi, &ueluti motu quodam efferuescen tis: qui quia flatulentus etiam est, tumida magna que sperantia &concupiscentia ingenia facit, ac facilè quae parua contemnit. Diximus enim, ne uel certo quidem quaestu, paruula pecunia lusuros. Suntque ferè superbi &iracundi aleatores, ac mirè etiam οἱωνοσκοπικει: quales ferè, cum louis aut Solis aspectu, Mercurij &Martis positus producere solent. Sed est ingeniorum magna uarietas: ut sunt humores in alijs plus, in alijs minus adusti, aut ueneno infecti, &propter diuersos siderum positus, &propter seminis naturam. alijque plus, alij minus naturę uitijs repugnant. Atque ut uinum est quàm maximè uarium ac multiplex: ita etiam magna quadam atque ampla latitudine &differentia cum toto corpore, tum praecipuè cerebro, calor hic &sanguis existit. Nam illud, uti ea quę sensibus percipiuntur concipit, &res om nes aestimat: ita cordis deinde motus stimulat. unde tanta aleatorum uarietas est. Alij enim par ua causa incitati, facilè ad insaniae gradum perue niunt: alij longius ab illo remoti, petulantes tan tum atque audaces fiunt. Atque in tanta uarietate, alij plus, alij minus, nonnulli principiò tantum, aut medio usque: multi dum uincunt, ut dum perdunt alij, temperare sibi possunt.