# Alea 54

Pascasius Justus Turcq, Alea, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54

Inde enim chal commystorum damnosę solicitudines exortę: deinde etiam Erasistrati medici stulticia nata, qui sibi auscultantibus immortalitatem promittebat, & aliorum complurium multi conatus irriti:) tamen caliditatem hanc, εὑελπιστίαν quae generat, à qua quidem aleam hanc nostram suscitari praecipuè diximus, non cuiusuis ego caloris aut sanguinis melancholici esse iudico: sed tamen uinosi, hoc est halituosi, & ueluti motu quodam efferuescen tis: qui quia flatulentus etiam est, tumida magna que sperantia & concupiscentia ingenia facit, ac facilè quae parua contemnit. Diximus enim, ne uel certo quidem quaestu, paruula pecunia lusuros. Suntque ferè superbi & iracundi aleatores, ac mirè etiam οἱωνοσκοπικει: quales ferè, cum louis aut Solis aspectu, Mercurij & Martis positus producere solent. Sed est ingeniorum magna uarietas: ut sunt humores in alijs plus, in alijs minus adusti, aut ueneno infecti, & propter diuersos siderum positus, & propter seminis naturam. alijque plus, alij minus naturę uitijs repugnant. Atque ut uinum est quàm maximè uarium ac multiplex: ita etiam magna quadam atque ampla latitudine & differentia cum toto corpore, tum praecipuè cerebro, calor hic & sanguis existit. Nam illud, uti ea quę sensibus percipiuntur concipit, & res om nes aestimat: ita cordis deinde motus stimulat. unde tanta aleatorum uarietas est. Alij enim par ua causa incitati, facilè ad insaniae gradum perue niunt: alij longius ab illo remoti, petulantes tan tum atque audaces fiunt. Atque in tanta uarietate, alij plus, alij minus, nonnulli principiò tantum, aut medio usque: multi dum uincunt, ut dum perdunt alij, temperare sibi possunt.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
