# Alea 55

Pascasius Justus Turcq, Alea, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/55

Suntque, qui furiosam & praecipitem spem temeritatemque usque eò conci piunt, ut non solum in fortunas & facultates, sed etiam in libertatem, & se ipsos, dementes ludant. Quod quidem eis qui Americam incolunt, Peru uocant, omnium calidissimis hominibus, frequenter usuuenire, à multis accepi. Quin & Barchinonae, Tarraconensis Hispaniae metropoli, cum aliquando in magna remigum inopia oborta necessitate triremes parari atque instrui esset necesse, tum subiecta ex publico, mediocri sub alea pecunia, ea lege ut ex duobus qui illam lucraretur, liber deportaret: qui uerò amitteret, remex maneret: magnus remigum delectus breui tempore factus est. Sed quamuis non omnes pari impetu concitantur, & praecipites eunt: neque omnibus paruo momento usque eò excandescit animus, ut (quod nuper Bononię rubicundulus quidam Belga fecit) paruae pecuniae recuperandae causa. triginta argenteorum numûm millibus, horae ferè spacio, aleam ludant: tamen alij pro naturae modo plus, minus que: pauci admodum, cum lucrum omnes continuò sperent, totoque pectore anhelent, nihil damno commouentur Sed sunt ferè Belgae ac similis temperaturae homines, naturam si sequantur suam, ad ludendum (quantumuis id strenuè multi faciunt, parum apti. Praeterquam enim quòd simplices atque aperti, quicquid pectore caelant, id uultu promunt: itaque uersare suam naturam, & regere minus possunt: subitis etiam perturbationib. nimis Americam incolentes homines in seipsos ludunt.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
