# Alea 59

Pascasius Justus Turcq, Alea, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/59

Estque elato animo stultum & se ignorans genus hominum, qui se prae alijs, qua in re sors dominatur, propria & praecipua quadam fortuna dignos iudicant. Itaque ergo concitantur, omnia que, tanquam indigne accepti, spe atque animo inflati, audacter aggrediuntur, sortesque oblatas urgent temere. Iracundia enim maximus ad subeunda pericla aculeus est. Immò uerò etiam ut irati, facilè omnia in deteriorem partem capiunt, ita pariter difficiles ac morosi euadunt. Atque uti superbis seseque efferentibus hominibus, qui philautiae & nimis de se bonę existimationis arro gantia subnixi incedunt, quod ambulantibus illis statum erectum & celsum, rarum incessum, & totius corporis ornatum, ac progredientis omnem motum impedire uidetur, facilè magnam animo offensionem facit: ita etiam dum minus in ludo prosperè aleatoribus euenit, facilè ad omnia, tanquam inflato elatoque animo distenti, offensionem & fastidium habent, omniaque tanquam eius quod agunt impedimenta detestantur. Nam dum malè afficiuntur, neque authorem aut causam persequi possunt, omnia aspernantur, omnia declinant, omniaque tanquam religioni habent. Praesertim cum eiusmodi res aleę ludus esse uideatur, in qua Aleatores omni ex re omen capiunt, ipsique sibi omen fingunt. Moinos Hispani quare uo cent aleatores, & quae nominis ratio. Mores in homi nibus maximè generant calidum et frigidum. Aleam à calidiore corporis temperie nasci, quo argumen to potißimùm probetur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
