# Alea 60

Pascasius Justus Turcq, Alea, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60

quamuis leue momentum, sortem immutare posse putetur, ac uelut in augurijs, punctum temporis, leuissima quaeque res & cuiusuis rei parua aura prodigium esse. Atque hoc in multis maxima iracundiae & difficultatis est causa, quòd omni ex re omen capiunt. Vnde non solum astantes, ingredientes, intuentes, ridentes, aut quoquo modo se mouentes, mirabiliter aspernantur: uerumetiam ipsi sibi omen fingunt. Atque hinc tam frequens ludi, loci, cartarum, tesserarum, & aliarum rerum innouatio, mutatioque succedit. Quare sic affectos homines Hispani, ut alia multa, proprio mihi appellare nomine Moinos uidentur: hoc est, ut ego interpretor, & commutatione literae factum puto, ominosos homines. SED iam quę sit totius disputationis huius ra tio ac firmamentum, breuiter dicamus. Aristoteles de melancholię natura & ui inaequali, uariaque disserens: Mores (inquit) omnium quę in hominis corpore habentur, praecipuè calidum & frigidum conformat. & Galenus saepe: Qui secundum naturam optimè constructus atque informatus est, is optimas omnes corporis actiones, omnes animi motus atque usus producit: qui uero uitiosius se habet, deterius omnia: eoque magis, quo à na turali temperie optima que temperatione longius recedit. Itaque à calidiore corporis temperatione immanem & effrenatam cupiditatem Aleam nasci, hoc potissimùm argumento moueor, atque adeò primùm in hanc animaduersionem ueni.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
