# Alea 61

Pascasius Justus Turcq, Alea, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61

Omnium fere aleatorum natura & ingenium est, ut quoties ingens aliquod in alea damnum fecerint, praesertim si ad ludendum facultates deficiant, tum constanter, animoque (ut uidetur) planè certo & confirmato, nunquam se reliquo tempore in alea lusuros esse dicant: immò uerò, etiam id nequissimum esse facinus, sua sponte prędicant. Et tamen pòst aliquanto, multùm ab illis mutati, uelut in eundem scopulum etiam atque etiam Omnes offendunt. Quamobrem saepe à me rogati, an quod prius usurpabant, indignatione aliqua, aut simulatione quadam, uel quauis alia causa po tius quàm ex animo & uerè dicerent: omnes non solum ab optima fide, totoque animo profecta omnia egisse, uno serioque sermone respondebant: ue rum etiam usque adeò firma & certa sententia se tu loqui, ut ipsa propositi constantia, & futura inde utilitate freti, factum in alea damnum multo etiam leuius ferre uiderentur. Si igitur, ut est ab Hippocrate naturae instinctu & causa proditum, contrariorum contraria sunt remedia (nam omnis in con uenienti moderatione sanitas consistit, omnisque in omni re modus à temperatione recta prouenit: quod interea dum rectè sentiunt, omnique perturbatione uacant, lusoribus his cupidis accidit, id (nam moderatos facit) ut effrenati affectus huius causae contrarium sit, necesse uidetur. Atqui id ipsum refrigeratio est.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
