# Alea 64

Pascasius Justus Turcq, Alea, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/64

Quin & illos apud quos in alea luditur, & qui mala mente atque animo hoc agunt, ut remissiores & minus alacres ac promptos homines, ad ludendum excitent, maximè ui ni potu & prolixis uerbis quibus spem inijciunt, ur gere illud & perficere uidemus. Tum nihil omnibus ad desistendum perniciosius accidere potest, quàm si saepe ludentes, prosperè subinde id faciant. Tunc enim uel maximè omnibus sensibus, animoque toto, ueluti Circes poculis, uoluptate & dulcedine perfusi, pessima imbuuntur opinione: & quam habent improbam cupiditatem, alunt, augent & confirmant. Itaque etiam nephandi & scelerosi impostores, qui arte mala cartulas, ut ex usu sibi uenit, miscere, surripere, aut tesseras supponere & iacere didicerunt, cum fortè in collusores demissos, rudes atque imperitos incidêre, tum quo magis fraudum suarum laqueis irretire illos possint, statim in principio ludi, suas lucrari ab illis pecunias consultò & sponte sinunt: nimirum ut uoluptate quaestus accensi, alacrius incitentur, longiusque quàm pro ratione aut natura prouehantur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
