Latin
67
Pascasius Justus Turcq, Alea 67
Unproofread scanNot analysed yet
Nam plerumque ipsa se natura prodit, eius que inclinationem omnes ferè sequimur, &sponte libenterque in ea uitae ratione, in ijsque studijs, actionibusque quae cum natura nostra conueni unt, exercemur: tantumque in illis incrementum facimus, ut non exercitatione tunc primùm accipi, sed renouando confirmari potius uideantur. Et tamen interdum aduersa diu fortuna, seruitus, coacta patientia, longus usus, multoque magis magistri &Philosophia, optima naturę ducissimi tatrix, multum adeò nonnullos immutauit, ut à naturali propensione uoluntatisque inclinatione planè dimouerit: idque praecipuè, cum teneris annis, ut mollibus plantis, conueniens educatio, magnaque &assidua adhibita animaduersio &diligentia fuit. Tunc enim, ut quem uolumus habitum inducimus facilius: ita etiam si quid est mutandum, &celerius &melius perficimus. Atque hinc est quod aiunt, consuetudinem, si tamen uires sumpserit, alteram esse naturam: ac multum referre, qua quis statim à primis annis consuetudine imbuatur: quae cum perfecta iam est, non causae adhuc, sed signi etiam quodammodo rationem obtinet. Verùm haec consuetudo nisi statim adhibea tur, atque ab optimo magistro commoda exerci2 tatione Cupiditates ferè mores faciunt. Naturae inclinationem omnes sequimur. In actionibus quae cum natura nostra conueniunt, tantum incrementum facimus, ut renouando confirmari uidean tur. Quando &quomodo usus, philosophia &magistri, naturalem inclinationem mutant?