# Alea 69

Pascasius Justus Turcq, Alea, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/69

quis est ergo eiusmodi, ut magnam in Iudendo uoluptatem capiat, itaque frequenter in ludo uersetur, & saepe aleam iaciat, cupiditatemque exerceat suam: non is quidem solum, quia saepe id fecit, hoc est, sola aleae exercitatione talis euasit: sed multo magis, quia talis in ipso animi affectio fuerat, excitata semel illa, exercitationis consuetudinem caepit. Plus enim ad uitium cupiditas, quàm ad cupiditatem uitium ualet. Pręsertim cum, ut in corporis exercitatione, quę ad sanitatem fit, accidit, ut facilè corpus eas actiones, eosque usus qui à naturae suae conuenientia & conseruatione alieni sunt, sua sponte recuset & relinquat: ita etiam animus tacito naturae suae sensu, ad ea quae uel contraria uel parum conuenientia sibi sentit, eodem modo se habeat: & uidere est, ab aleae ludo naturâ qui abhorrent, quàm ad illum & perducantur aegre, & semper etiam accedant inuitè. Sed ta men quoniam naturâ non solum procliues homines ad diuersas animi affectiones, diuersa studia & mores facit: uerumetiam cum iam adoleuimus, ratio siue opinio actiones nostras maximè regit, praecipueque affectus omnes, & excitat & sedare Hispanorum implacabilis iracundia. Affectus à ui rationis exper te proficiscuntur. Alcatores non consuetudine modò, sed multo magis naturâ, tales euasere. Vt corpus, ita animus, actiones naturae suae parum conuenientes respuit. Ab alea natura abhorrentes, aegerrimè ad ludendum perducuntur. Consuetudo quantum natu rae, quantumque opinioni momen tum conferat.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
