Latin
70
Pascasius Justus Turcq, Alea 70
Unproofread scanNot analysed yet
Homo maximè diuersos habitus capere potest. Prob. 5. sect. 30. Consuetudinem ad uirtutem &uitium capiendum promptitudo quanta sit latitudine, &quatenus quanque difficulter aut facilè induci poßit. potest. (uetus enim est dictum, mundus opinione regitur:) ideo etiam iam uelut à principio, quantum consuetudo polleat, quantumque utrique naturę scilicet &opinioni momentum conferat, expendamus. Ita enim etiam uel maximè, quatenus ludendi consuetudo insatiabilis aleae causa sit, cognoscemus: &quare plurimum exercitationi tribuere omnes debeamus, uidebimus. NVLLVM planè animal est, quod plures magisque diuersos animi &corporis habitus concipe re natura possit, atque homo. Omnium enim animalium, ut Aristoteles ait, maximè uim obtinet imitandi. Atque ut terra uarios maximè fructus concipere in se, &progignere potest: ita etiam hominis animus uarios maximè mores capere. Estque haec capiendae consuetudinis facilitas habilitasque non minus ampla, quàm illa quae sanitatis est latitudo. Quę ut in magno quodam spacio uel ad morbum uel ad sanitatem illam exactissimam euariat, ac si bona est, similibus sibi rebus omnibus conseruatur, aliturque: sin ad morbum aut ui tium declinat, pro excessus modo contrarijs cor rigitur, emendaturque: ita etiam animi ad habitus propensio eodem modo ad uirtutes ac uitia propor tione quadam respondet. Ideoque quamcunque consuetudo uitae rationem inducit, illam natura tanquam corpus cibum uel terra semen concipit, ac pro sua quadam proprietate cohibet ac diffundit. Nam si cum natura conuenit, mirificè complectitur &prouehit: sin uerò parum ab ea recedit, facilè adhuc euincit: sin amplius, difficilius, caeteraque pro ratione. Vt enim segetes, ita etiam animi, pro cul turae modo luxuriare solent. Sed quoniam ple rique in medio naturae procliuitatis huius, sicut sanitatis amplissimo spacio, consistimus, suntque semina in nobis innata uirtutis, ac facilè non eximium naturae uitium adhibita diligentia corrigimus: ideo etiam uel in primis refert, quibus quis à primis annis assuescat, &quam quisque consuetudinem capiat.