# Alea 76

Pascasius Justus Turcq, Alea, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/76

Alea maximè ab officio et stu dijs abducit. deant: non si id maximum uel dijs uel hominibus praestare debeant. Itaque uidemus, ut à ludo abstineant, non amicorum preces, non parentum monita, non magistrorum authoritatem, non dominorum imperium, perficere posse. Quod quidem etiam ex eo in mentem mihi uenit, quòd Regum familiares intimos & necessarios uidi, qui cum uix horam à publicis negotijs subtrahere recreandis animis possent, quin saepe & à principibus etiam uiris, magnis de rebus agere uolentibus, interpellarentur: tamen ita frequenter integras in alea noctes turpiter & magno damno con sumpserint, nihil ut fieri potuerit foedius, nihil ini quius, nihil consultore uiro indignius. Quae quidem duo incommoda, ut nullum accedat aliud, quàm sint per se grauia, molesta, iniqua, exitiosa, indigna uiro qui constanter & honestè uiuere ue lit, nemo sanę mentis non uidet. Quis enim non pessimum atque omni malo dignum iudicet eum, qui honestum officium turpi, non dicam lucro, sed ludo posthabeat? AT IAM Iudere idem esse quod perdere, ideoque ad paupertatem certissimam uiam esse, non solum ut omnium ferè gentium, ita etiam Latino rum uetus lingua, quae ludos operam facere pro eo quod est operam perdere, & damnosam aleam dicit, attestatur: sed etiam palàm omnes qui in illa uersantur, re ipsa comprobant. Quàm multi enim passim sunt, qui in aleae scopulum lapsi, miserè ita fecere naufragium, uix ut licuerit cnatare nudis? Quàm multi passim ex honoribus amplissimis, fortunisque maximis, ad inopiam & paupertatem redacti?

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
