# Alea 77

Pascasius Justus Turcq, Alea, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/77

Quàm multos bene & liberaliter educatos adolescentes, qui magnam eximiae probitatis atque doctrinae de se spem con citauerant, atque erecti à fortuna & uirtute ad gloriam ac laudem uidebantur, alea ad calamitatem depulit? atque ab optimo uitae instituto, ad pessimam degendae uitae rationem deduxit? Rectè sa nè usurpasse mihi uideor, PATRIMONII SCOPVLVS ALEA. Neque uerò ulla Charybdis tam uorax, quę tot res, tot copias & facultates, tam citò absorbere possit. NVNC ad caetera, quae, non fortunas aut ocu los modò, sed animam etiam, ut si quid aliud, laedunt, transeamus: quam quidem, quid est quod perinde labefactat, atque blasphemia? Quid quod rationi, quod naturae ac Deo magis inimicum? Ac quid tandem, unde frequentius illa nascitur, citius que in immensum crescit, quàm ab alea? ut si quis illam inferorum aliquem procreasse dicat, nihil ille à uero aberrare uideatur. Illa enim unicus est Cacodaemonis fundus, ex quo fructum capit uberrimum. Neque uerò etiam, cum saepe multas horas, immò etiam dies, successus & casus chartularum uel tesserarum, tam alicui continenter aduersos contrariosque uideo, nemo ut qui praesens id cernat, euenire hoc ratione aliqua, aut etiam cęca & temeraria fortuna unquam posse cre dat: certè putare non possum, quin pessimi alicuius dęmonis auxilio ac numine id fiat. Nam quid est tam contrarium prudentiae ac rationi, hoc est Multi propter aleam ex fortu nis amplißimis ad inopiam deuenere. Alea, patrimo nij scopulus. Blasphemia, maximum pec catum. Cacodaemon ex alea fructum

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
