Latin
78
Pascasius Justus Turcq, Alea 78
Unproofread scanNot analysed yet
capit uberrimum. Chartulae teßeraeque saepe mali daemonis numi ne uoluuntur. Aleatores, fortunam deum faciunt. Aleatores ut transfugae, maledicta in Deun conferunt. Alcatores ex maledictis uolu ptate capiunt. Furtum cum alea coniunctum est. Aleator undecunque rapit. Aleator Hispa nicè tabur, qua si hurta, id est fur dicitur. Deo, quàm temeritas? Et quid est alea, nisi profana quaedam atque impia temeritas, quę à ratione discedens, fortunam deum facit. Quae quid mirum si suos uexat? Itaque ergo ut transfugae, omnia in Deum maledicta conferunt, omnibusque ipsum probris figunt: idque ita prolixè &effuse faciunt, ut uoluptatem etiam in eo sentire se maximam dicant. Cum enim aliquando lusori dicerem, nunquam me maledictis deos uexasse: neque si uellem maximè, posse hoc facere: O te, inquit, magnae uoluptatis expertem. Sed de aleae effectuum omnium atrocitate ac magnitudine dicere uelle, &longum esset, &alterius consilij ac rationis uidetur. Itaque etiam nec de periurijs, ira, inimicitijs, caedibus &bellis atrocibus, quae frequenter (ut Horatius ait) ludus gignit, quicquam dicam: ut neque de inauditis horrendisque in Deum probris, quę usqueadeò impia &indigna lusores quotidie proferunt, ut uel meminisse animus hor reat: quae quidem etiam honestiorum adolescentum pijs auribus concedam. AD FVRTVM igitur transeo, quod quidem etiam ita pertinaciter aleam comitatur, uix ut ab illa separari posse uideatur. Nam cum ludendo egere celeriter aleatores coeperint, alienis bonis manus afferre cogutur. Et quia nullam honestatis rationem ducunt, sine delectu undecunque possunt rapiunt: ut rectè sanè Aristoteles illos cum furibus &latronibus coniunxerit. &Hispani pul chrè etiam sua lingua aleatorem tahur, quasi hurta, id est furem uocant. Nam si rectè examinare uelimus, quid est aliud Aleam iacere, quàm furari uelle, &inuito domino rem auferre? Neque enim solum in effectu semper, sed etiam in cupiditate &uoluntate peccatum est. Atque hominum consilia, non exitus rerum, legibus uindicantur. Tum quotusquisque aleatorum est, qui proposita rerum omnium ignoratione, non solum optimum quod sit, semper iaciat, aut sibi sumat: sed etiam, si possit, subtrahat dolose?