# Alea 79

Pascasius Justus Turcq, Alea, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/79

Id enim uerum esse, & multi saepe deprehensi, & ludorum etiam conditiones (quae legum uim obtinent) satis comprobant. Quod quo magis constare possit, exemplum adducam. Cum igitur non ita diu, neque ignotum hic est, uir nobili genere natus, isque Cardina lis amplissimus,* Singularum ludum (uulgus Primeram uocat: is enim inter omnes fortunę ludos nobilissimus, primas obtinere passim uidetur, ha betque & solertiae & audaciae & temeritati & stultitiae, ubique autem spei locum) exerceret: atque is qui collusor erat, ordine prior, heptada monadaque primis quatuor tabellis, quae septem & triginta numeros complent, eiusdem notae sortitus esset: mox post primam sponsionem, quae duabus porrectis tabellis fieri solet, ut fit, illam quinquaginta aureis adauxit. Quam quidem auctionem Cardinalis, heptada & senionem nactus, hoc est numeros triginta nouem, non solum admisit, uerumetiam, iam tum alijs insuper centum maiorem fecit. Quod cum alter, quamuis dubius principiò, tamen admitteret, deiectis tum utrinque binis chartulis, ac totidem sortitis: protrahens ex more In uoluntate etiam sine effe ctu peccatum est. Aleatores omnes proposita ignoratione, semper quod optimum sibi sit, si poßint, iaciunt. Card nalis asta tum in alea factum. * Singularum ludus, cartulis quae quadrupli cis ubique figura sunt exercetur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
