# Alea 8

Pascasius Justus Turcq, Alea, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/8

Sed & Horatius ait: Non lusisse pudet, sed non incidere ludum. Et boni uiri, Cato Portius alea lusit, & Domitianus: & Claudianus, qui etiam librum eius artis edidit. item Verus Imp. & Augustus. Mecoenas uerò etiam, & Q. Galba, latrunculis lusores: Caesar & Scaeuola, ac Ticinius quidam (de quo Cicero scri bit) pila lusores optimi fuere. Vale diu felix, uir amplissime: meque in eorum numerum, qui omni Amplitudinem tuam studio obseruantiaque colunt ac diligunt, annumerare ne graueris. Ideo aut plura ad te exemplaria misi, unum ut ex illis clarissimus uir Maldeghemi & Pittemi dominus (cuius ego docta suauissimaque consuetudine, quae illius humanitas fuit, in Hispanijs aliquando usus fui) ne immemorem me sui putet, habere possit: alterum, nobiles & singulari doctrina atque eruditione praediti adolescentes, loannes & Philippus Marnicij, fratres optimi, tuique amantissimi. quorum quidem altero ita hic sum amicè & familiariter usus, grauissimè ut eius discessum tulerim: alterum etiam Bononiae, cum aliquando ex tertiana febre, ob praescriptam illi malam uictus rationem, in ardentissimam incidisset, fideliter, admodum magna relata atque habita gratia, curaui. Iterum Vale: Ticini, pridie Calend. Septembris: Anno restitutae nobis per CHRISTVM salutis 1560. b QUAE

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
