Latin
81
Pascasius Justus Turcq, Alea 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ille enim consimili ludo ludens, cum aliquando summos numeros nactus esset, neque alia ratione, nisi quia posterior ordine ludi fuerat, deperdere symbolum posset, ex magna auctione quam prior faciebat, praesentiens animo quod res erat, eosdem illum summos numeros nactum esse: tum dubitabundus, indignum ratus, maximo cum numero (quod nemo solet) sorti cedere: Punctum, inquit, mihi concede, &quod urges precium omne conferam. Quod cum alter, nunquam fore putans ut summus Pont. non solùm cum maxi mo numero, sed ne cum ijs quidem qui maximo proximi sunt, quicquam addubitaret, libenter etiam concederet, omnem pecuniam amisit. Quam quidem si, ut corrasit, mox restituisset, atque illam illi manum remisisset, facilè factum laudarem. Hoc enim saepissimè Augustum fecisse legimus. Et ego longè etiam liberalius Philippum Hispania rum Regem opt. prolixa beneficaque natura uirum, frequenter hoc factitasse, à familiaribus suis audi ui. Qui quidem ideo etiam aliquando Iudere uisus est, tantum ut liberalitatis uoluptate perfrui posset. Atque haec ideo Principu uirorum exempla protuli, omnes ut intelligant, neminem ferè ad aleam accedere, qui non ita animo affectus sit, quin si possit, collusores quouis iure quaque iniu ria spoliet, mutilet, laceret, quos quos nactus sit. Immò uerò id successu temporis, pręsertim iam pauperiores facti, quod de Caligula legimus, omnes faciunt. Itaque rectè semper alea legibus seuerissi mè uetita fuit. Et iustè etiam nunc in ciuitatibus bene institutis obseruatur, non solum ut iudicium de rebus in alea perditis non detur, quod passim etiam obseruatur: sed etiam, quod praeceps cuique abstulit alea, id omne restitui ut debeat. Nam Philippus Hispaniarum Rex, sicut Augustus, ut liberalitatis uoluptate perfrui poßet, in alea lusit. Aleator quouis iure quaque iniuria collusores si poßit spoliet. Horat. in Od. Vetita legibus alea. In bene institu tis ciuitatibus, quod in alea ui cit aliquis, resti tuere iubetur.