Latin
84
Pascasius Justus Turcq, Alea 84
Unproofread scanNot analysed yet
Senectus auaros homines fa cit, ideoque auaricia in senibus incurabilis. Alea &prodi galitas senectu te minuuntur, iu uentute augen tur. Senum ludus qualis. Si alea auarieia esset, nunquam perferre grauia damna saepe posset. miditas, atque auaricia potius, forent. NVNC quoniam, ut potuimus, aleae naturam &uim explicauimus: reliquum est, ut eorum opi nionem confutemus, qui aleam siue ludendi cupiditatem, auariciam esse dicunt. Qua quidem in haeresi eruditos ferè omnes, usque in huc diem fuisse uideo. Ac primùm, ut Aristoteles ait, senectus, omnisque imbecillitas (propter similitu dinem, quę similium omnium generatrix, conseruatrix &auctrix est) auaros homines facit: ideoque insanabilem etiam auariciam esse dicit. At uerò contrà in alea, ut prodigalitate, accidit. Hęc enim ambo, progressu aetatis atque inopia curantur ac minuuntur, iuuentute uerò aluntur &augentur. Quare frigida timidaque &imbecillis senectus, ut alia omnis similis tum aetas, tum sexus, ab omni periculo &sorte subeunda est remotissima. Quae tamen si aliquando, aut saepe etiam in alea uel ocij uel iucunditatis causa uersatur, gra tis id, aut exiguo precio facit. Ita enim in epistola quadam autographa (ut Suetonius ait) Octauius Augustus, aleae deditissimus, scriptu reliquit: Inter coenam lusimus γεροντικῶς &heri &hodie. talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos tales singulos denarios in me dium conferebat, quos tollebat uniuersos qui ue nerem iecerat. Et quidem cum auaricia omnis imbecilli atque effracto proficiscatur animo, nunquam illas quae in alea quotidie fiunt, reifamiliaris iacturas &damna perferre queat, nunquam ad tantum robur assurgat, ut sępe fractas &oppressas fortunas fortiter semper &concitatis animis recuperare bona spe nitatur. Vt enim Iuuenalis ait, Ploratur lachrymis amissa pecunia ueris, Et maiore domus gemitu, maiore tumultu Planguntur nummi quàm funera. Praeterea auaricia tota infra mediocritatem consistit: cui depressae &infirmae, cum grauius aliquod onus accedit, planè succumbit, neque erigere aut reficere se amplius potest.