# Alea 85

Pascasius Justus Turcq, Alea, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/85

Caeterum alea tota in eo quod nimium est uersatur. Itaque etiam accepto graui damno, temperatior (ut diximus) ad tempus euadit. Non secus ac prodigalitas: quae, ubi aetatis mediae deferbuit calor, senectutis frigiditate ad mediocritatem refertur. Et si ex omni memoria, eos qui Aleae uitio insignes fuerunt, repetere animo uelimus, non hercle illos auaros, sed prodigos maximè fuisse uidebimus. Cui enim Claudij Neronis prodigalitas ac diuitiarum profusio ignota? qui nec largiendi, nec absumendi mod utenuit. Atqui is quadrigenis in punctum H–S. aleam lusit. Augustus uerò etiam, ita in ale a benignè, liberaliter ac iucundè lusisse dicitur, ut nullam & habere occasionem largitatis suae maiorem aut commodiorem uideretur. Sic enim in epistola eius ad Tiberium legimus: Nos, mi Tiberi, quinquatrijs iucundè egimus. Iusimus enim per omnes dies, forumque aleatorium calfecimus. frater tuus magnis clamoribus rem gessit. Ad summam tamen, perdidit non multum: sed ex magnis detrimentis, pręter spem paulatim retractus est.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
