# Alea 86

Pascasius Justus Turcq, Alea, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/86

Ego perdidi uiginti millia nummùm, meo no 3 mine: Auaricia infra mediocritatem, alea uerò ultra consistit. Aleae uitio insignes, omnes ferè prodigi fuere. Claudius Nero homo prodigus, aleator insignis fuit. Augustus Imp. effuse in ludo liberalis fuit. Augustus benignitatis gloria clarus. Augustus pecu niam conuiuis da bat, ut in alea luderent. Flauius Domitianus largitor & prodigus, frequentißimè in alea ludebat. Parcus homofortunas suas aleae periculo minimè subij cit. Caligula in aleaeludo menda cio & periurio utebatur. mine: sed cum effuse in ludo liberalis fuissem, ut soleo plerumque. Nam si, quas manus remisi cuique, exegissem, aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem uel L. milia. Sed hoc malo. benignitas enim mea me ad coelestem gloriam efferet. Itaque etiam saepe hoc nomine pecuniam conuiuis dabat. Scribit enim ad filiam: Misi tibi denarios CCL. quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se, inter coenam, uel talis, uel par impar ludere. Et Flauius Domitianus, homo etiam largi tor & prodigus, quoties ocium niactus erat, liben ter in alea consumebat: idque etiam profestis diebus, & matutinis horis. aliosque priuatos & cum potestate uiros, prodigos omnes & effusos, multas in alea pecunias profudisse, & lauta copiosaque patrimonia dissipasse legimus. Parcum uerò & tenacem aliquem hominem magnos ex alea quęstus fecisse, aut fortunas suas alearum temeritati subiecisse, nusquam legi. Nam quod de Caligula, omnium etiam maximè luxurioso, dissoluto & nimio, proditum est, postea ad inopiam redactum, cum undique quęstum quaereret, omniaque etiam uilissima ad lucrum & praedam reuocaret, tunc ne ex lusu quidem aleae compendium spreuisse, ideo accidit: quia, sordidissima iniquissima que ratione, dolo contendebat. Mendacio enim, ut idem Suetonius ait, & periurio utebatur: sine quibus nunquam hauddubio studiosus cupidusque pecuniarum aliquis, in periculum ueniret. Nam, ut neque damnosa, neque praeceps esset alea, sed medio quodam loco consisteret: plus est multo incommodi & doloris quod ex damno auarus percipit, quàm uolupratis quod ex lucro accedit.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
