Latin
87
Pascasius Justus Turcq, Alea 87
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicunt multi, multa auariciae genera esse: atque in eo saltem auaros esse aleatores, quòd nimis pecunias concupiscunt. Verum id quidem: quamuis turpiter fortasse melius dicerent. Sed ta men &haec quàm sit firma ratio uideamus. Aristoteles, eos qui ob intemperantiam pecunias profundunt, non uult propriè prodigos appellari, sed flagitiosos potius, qui multis simul uitijs sunt contaminati: cum prodigus sit, qui unum aliquod ui tium habeat. Ita sane ego aleatores nunquam auaros dixerim, quia cupere infinitè pecunias uidentur: non hercle magis quàm prodigos ipsos, qui ut multa profundant, etiam à quibus non debent, accipiunt: ob quam causam ipse etiam Aristoteles auaros esse prodigos dicit. Sed non debet totum à parte aliqua, eaque non principali, nomen capere. Non enim copias aleatores propter se, aut imbecillitate animi aliqua, sed multis uarijsque causis, eisque minime sordidis cùm omnes, tum pręcipuè iuuenes, expetunt. Nam &ijs rebus quae sunt libidinis, sumptus suggerere uidemus: &assistentibus uoluptatum ministris, multis etiam pecunijs adaugere, caeteraque magnificos &splendidos esse. Non igitur solicita aut tristi auaricia, sed cupiditate &spe temeraria bonę sortis, tanquam ad interitum ruunt uoluntarium. Itaque nec Poetę, cum infinita ex auaricia scelera nasci dicunt, ex quibus multa recensent, ludi etiam meminerunt. Iam quis Burae Comitem Auarus plus ex damno dolo ris percipit, quàm uolupta. tis ex lucro. Qui ob intemperantiam pecunias profundunt, non prodigi, sed flagitiosi uocandi.