# Alea 89

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/89

proximo libro flagrantem ludendi in pecuniam cupiditatem, à naturae temperie calidiore, adeoque uinoso & uelut undante quodam sanguine, in hominibus, qui scilicet naturam sequuntur suam, nasci, longa oratione dixerimus: nunc uerò curationem praescripturi, quasi causae immemores, uel Medicinae indocti, remediorum formulas quae ad animum adhibeantur, proponamus. Huic pri us quàm ad rem accedamus, respondendum puto: ne fortè potione medica, uel catapotijs fieri id solum posse putet. Quamuis igitur uarijs rationibus commonstrare possimus, rectè cupiditatum motus omnes curari, hoc est, & cohiberi & euelli posse, ad animum si conueniens adhibeatur medicina: eamque demum, uel potius solam, ad sanitatem ueram uiam esse: (ita enim natura comparatum est, quantumuis plurimum refert ad motuum impetus que uarietatem, quae sit cordis & spirituum temperies, affectus animi cogitationis aestimationem siue cognitionem ut sequantur, Quare alea & cupiditates caeterae etiam ex corporis intem perienatae, adhi bitis ad animum remedijs curari probè possint.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
