# Alea 91

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/91

Vt enim intrò forasque repellere spiritus, in quibus calor residet, cogitatio uehemens potest: ita pariter eosdem trahere ad se, & ab alijs auocare membris, ac spar gere uariè posse, nullum est dubium. idque uerò cundia, & amantium, omniumque attentè nimis & diu de re aliqua cogitantium suspiria, suique obliuio satis indicant. itaque rectè apud Terent. Phaedria: Coepi egomet mecum inter uias, aliam rem ex alia cogitare: & dum haec puto, praeterij imprudens uillam. & alibi Birria: At quanto satius est, te id dare operam, qui istum amorem ex corde dimoueas tuo, quàm id loqui, quo magis libido frustra incendatur tua? Adde quod Poetae sic omnes loquuntur. nam & feruere misera cupidine pectus, & ardere amore, & accendi spe, & timore tremere atque horrere dicunt. Atque hinc est, quod optimi & nobilissimi omnes medici, in curandis etiam corporis morbis, ijsque non solum intemperie uitiosa, sed etiam corruptis humorib. natis, magnam cogitationum animi rationem ha beant, illas que uaria ratione & consilio, (nimirum prout uel calefacere uel refrigerare uolunt) nunc in his excitandas, nunc in illis sedandas esse moneant. Nihil enim penitus est, quod celerius corporis habitum uel ad calidum, uel ad frigidum, immò etiam humidum & siccum, inuertit & uariat, quàm animi uel languentis incitatio, uel effrenati moderatio. Affectus animi corporis muta tiones ad frigus & calidum sunt. Cogitatio uehe mens spiritus, qui caloris uehiculum sunt uariè mouere potest. Medici optimi in curandis morbis magnam cogitationum rationem habent. Affectiones ani miscelerrimè et omnium maxi mè, corpus immutant. Affectus animi, à medicis inter sex illa quae non naturalia uocant, con numerantur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
