# Alea 94

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/94

Ratio, quo in quoque perfectior, ita ille et animo tranquil lior, & morib. melior. Senes quare iuuenibus mode ratiores, mutant: ita etiam alea, credula quadam spe stultaque opinione suscepta & subleuata, quamdiu sortem prosperam toto pectore atque animo concipit, & insipienter ac temerè praesagit, ardet sem per: hanc cum deponit, sicut Cupidineus amor, mirandum in modum restinguitur, & stupet. Neque enim refert, naturane uel ignoratione, an sicut nuncio & literis, susceptus error fuerit. Omnem enim credulitatem & errorem ratio delet, atque ex animo expellit. Nam sicut Euripides ait, πᾶν ἐξαιρεῖ λόγος: hoc est, omnia conficit ratio. Illos uerò affectus (duplex autem illorum genus est) qui contumaces & praui ac seditiosi, non ignoratione aliqua, sed improba quadam & à ratione auersa cupiditate concitantur, si non expellere, aut consentientes unà secum facere potest: attamen, tanquam in febre sitim, cum perniciosam esse potionem didicit, uoluntatis imperio comprimere & coercere ualet. Itaque ratio, rectè ut hominem animal esse rationale agnoscas, cum omnium & nimi affectuum, & quae illis consentaneae ferè sunt actionum dux & magistra sit: illa, quo in quoque perfecta & sana ac moderata erit magis, ita illum & animo tranquilliorem, & moribus omnibus me liorem reddet. Nam quod inter omnes homines fie ri uidemus, ut senes qui sunt, omnibus rebus moderatius, iuuenes uerò intemperantius se gerant: ideo fit, quia & rationem, quae maximè aetate usu at que experientia confirmatur, perfectiorem habent: & quod eadem ex causa, quamuis non sola, nascitur) cupiditates motusque omnes animi, ad corpus qui pertinent, quietos magis magisque sedatos.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
