# Alea 99

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/99

ra: Hominem hominis incommodo suum augere commodum uelle, magis est contra naturam, quàm mors, quàm paupertas, quàm dolor, quàm caetera quae possunt aut corpori accidere, aut rebus externis. Has si formulas afflicti miserè aleatores, ueluti potionem medicam quotidie & ma ne & uesperi sorbeant animo, & cogitatione hau riant, nihil addubitandum, quin breui tempore sanitatem consequantur. VERV M, quia ut medicinae quae corporibus Medicinae pro profuturae sunt, non reijci statim, sed contineri futurae contine corpore, & digeri ac confici debent: ita etiam aniri ac digeri debent. morum remedia non audiri tantum, sed in animum penetrare & residere, ipsumque ueritate & scientia, expulsa fallaci & turbulenta opinione, imbuere prorsus debent: immò etiam quamuis illorum utilitas principio non appareat, continenter etiam Medicinae rainstar medicinarum ratione factarum, adhiberi. tione factae conQuae sit istorum medicamentorum facultas & uis, tinenter adhitum quae affectuum cùm omnium, tum huius pręberi debent, quantumuis ilcipuè ratio, latius est explicandum. Ita enim non larum utilitas solum libentius illam, faciliusque aegroti admitnon appareat, tent, uerumetiam continebunt ac digerent melius. HABET, ut diximus, hoc à natura omnis animi affectio, ut praecedente cogitatione moueatur & con Affectus quid. citetur. Sunt autem affectus, cordis motus, quibus Affectus quid. Omnes, res om nes appetimus et fugimus, pro ut illas cogitatione concipimus. Casus & euentus omnes pro mentis sensu cun cti aestimant. Sapiens omni perturbatione uacat. Sapiens uno minor est loue. Hor. in Epist. 1. appetimus & declinamus res obiectas ut amor, odium, spes, metus, ira, cupiditas omnis uehemens. Nam, ut inquit Poeta, – Ignoti nulla cupido.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
