Latin
iii
Pascasius Justus Turcq, Alea iii
Unproofread scanNot analysed yet
MOQVE VIRO, MAXIMILIANO à Burgundia, Vuackenae &Capellae Domino, Belgicae Claßis Imperatori, &SCaris Praefecto, PASCASIVS IVSTVS ECLOVIENSIS, Philos. &Medicinae Doctor, S. P. D. IDE quàm nos parentibus &patriae natura conciliet. Anni sunt duodeuiginti, cum longè semper à patria absens fui. Octo enim an nos in Hispanijs, adolescens adhuc, apud praeclarum uirum Car dinalem Poggium, tunc summi Pontificis ad Hispaniarum Regem Legatum, à literis illi &studijs, uixi: reliquos in Italia, Romae, Bononiae, Patauij, Ticini, nobilissimis bonarum literarum Academijs, studiorum causa peregi: neque interea magnum scilicet aliquod patriae desiderium me tenuit, aut aegrè unquam alienum solum &coelum tuli. Nunc uerò, post tam longum tempus, etsi tanquam Vlysses, nemini meorum notus, domum redire possum: tamen ita me magna reuisendi parentes &patriam cupiditas inuasit, singuli ut dies, qui desiderij &profectionis huius spem &consilium impediunt, anni mihi esse uideantur. Quanquam credo etiam, quia quasi defunctus esse quodammodo iam mihi uideor, id ita fieri.