# Alea iii

Pascasius Justus Turcq, Alea, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/iii

MOQVE VIRO, MAXIMILIANO à Burgundia, Vuackenae & Capellae Domino, Belgicae Claßis Imperatori, & SCaris Praefecto, PASCASIVS IVSTVS ECLOVIENSIS, Philos. & Medicinae Doctor, S. P. D. IDE quàm nos parentibus & patriae natura conciliet. Anni sunt duodeuiginti, cum longè semper à patria absens fui. Octo enim an nos in Hispanijs, adolescens adhuc, apud praeclarum uirum Car dinalem Poggium, tunc summi Pontificis ad Hispaniarum Regem Legatum, à literis illi & studijs, uixi: reliquos in Italia, Romae, Bononiae, Patauij, Ticini, nobilissimis bonarum literarum Academijs, studiorum causa peregi: neque interea magnum scilicet aliquod patriae desiderium me tenuit, aut aegrè unquam alienum solum & coelum tuli. Nunc uerò, post tam longum tempus, etsi tanquam Vlysses, nemini meorum notus, domum redire possum: tamen ita me magna reuisendi parentes & patriam cupiditas inuasit, singuli ut dies, qui desiderij & profectionis huius spem & consilium impediunt, anni mihi esse uideantur. Quanquam credo etiam, quia quasi defunctus esse quodammodo iam mihi uideor, id ita fieri.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
