Latin
Paschasii Epistola Ad Eugipium
Paschasius Diaconus, Ad Eugipium 1
Unproofread scanNot analysed yet
Domino sancto semperque carissimo Eugipio presbytero Paschasius diaconus frater in Christo caris- IUS. Dum sanctos peritiæ tuæ facundia ct otii felicilate, perpendens amaritudines,occupationesque multiplices peccatorum, te tractare contemnis: pudoris jacturarn dilect onis contemplatione sustineo. Direxisti commemoratorium,cui nihil possit adjicere facundia peritor m; et opus quod Ecclesiæ possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dnm beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti, et quæ per illum divina virtus est opcrata miracula diuturnis mansura temporibus tra:fidisti memoriæ posterorum. Nesciunt facta pinnum perire cum sæculo: ut omnes præsentem hab aut, et secumquodammodo sentiant commorari, quilus cum relatio pervexerit lectionis. Et ideo quia tu haec quæ a ine narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius: nihit adjiciendum labori vestro, studio nostro credidimus. Siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur (quæ suggeruntur crebrius conversatione docentium.) divinis charismatibus inspiratis sanctis honorum mentihus excolendis.