Latin · ~8 min
Lines 1.132-1.175
Pascoli, Catullocalvos-Satura 1.132-175
Not analysed yet
cum vero cunei diviso marmore glebam
solverunt, exstas protinus e lapide:
dic age, quae tantum diducat labra voluptas
et quo sis nobis nomine rite deus�.
"Nullus eram latuique diu Silenus, et idem
hic Genius bruti marmoris usque fui.
Nil circum nisi marmor erat, pars marmoris ipse:
sic magno mixta est parvola gutta mari.
Hic Amor uda tuens, hic mecum nuda latebat
emergens pelago Praxitelia Venus,
hic Bacchus mecum florens, hic Maenades; euhoe!
nocturnoque lapis murmure plenus erat�.
Hic ubi facundi calices hausere Falerni,
alterni dicunt discordi carmine Noctem.
V. NOCTIS PARTES PRIORES
Abibat in crepusculum dies nimis morata.
Inops, amore perditus, domo remotus, "Inger,
vini ministeri" inquii "scyphos meracioris".
Ut lychnus igne floruit, iam prima fax bibentis
rugis videt senilibus frontem solutiorem.
Cubare tempus ut fuit, caput mihi bibenti,
quae me, puella, fugeras, exoscularis absens.
Ut tempus omne defuit, me visus est bibente
adesse tinnulum mihi qui commodaret aurum;
mediaque nocte principes et plebs domum bibentem
magnis vocare plausibus me; rex et audiebam.
VI. NOCTIS PARTES ALTERAE
Ut galli cecinere, illud Ave et perpetuo vale
invitus recolo, quod neque, lux, audieram libens.
Quare, sic ut erant cuncta gravi pressa silentio,
omnes adfuerunt iam positae sollicitudines.
Subversos calices deseruit lychnus et in nigris
me solum tenebris et memorem destituit mei.
Dilucescit: abest et genetrix et pater et domus,
telluremque aliam sol alius detegit exsuli.
Tum tardo sulcant ambo mucrone tabellas.
Te, Circe, Calvos canit et te, Anticle, Catullus.
VII. CIRCE
Ut Sole nata Circe semel adtigit oculis
heroa, subitus aegros amor inpulit animos;
itaque ad pedes viri amens provolvitur; ab eo,
prensis genubus, amorem petit anxia misere.
Quid alumnus ibi Iovis, quid populator urbium?
Simul undique pepulit lux umbras nova resides,
socii ducem foventes calida stabula sues
limis vident Ulixen fera per nemora gradi
Comes est itineris illi vaga cerva pede levi.