Latin
1.1 to 1.2
Passio Perpetuae, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis 1.1-2
Not analysed yet
[1] Si uetera fidei exempla et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia propterea in litteris sunt digesta ut lectione eorum quasi repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur, cur non et noua documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? 2. uel quia proinde et haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem antiquitatis. 3. sed uiderint qui unam uirtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum, cum maiora reputanda sunt nouitiora quaeque ut nouissimiora secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia decretam. 4. In nouissimis enim diebus, dicit dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super seruos et ancillas meas de meo Spiritu effundam; et iuuenes uisiones uidebunt, et senes somnia somniabunt . 5. itaque et nos qui sicut prophetias ita et uisiones nouas pariter repromissas et agnoscimus et honoramus ceterasque uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus (cui et missus est idem omnia donatiua administraturus in omnibus, prout unicuique distribuit dominus) necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus, ut ne qua aut inbecillitas aut desperatio fidei apud ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, sive in martyrum siue in reuelationum dignatione, cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. 6 . et nos itaque quod audiuimus et contrectauimus, annuntiamus et uobis, fratres et filioli, uti et uos qui interfuistis rememoremini gloriae domini et qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum domino nostro Iesu Christo cui est claritas et honor in saecula saeculorum. Amen. [2] Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius, Saturninus et Secundulus. Inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, 2. habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera. 3. erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.