Latin
1.11 to 1.12
Passio Perpetuae, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis 1.11-12
Not analysed yet
[11] Sed et Saturus benedictus hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. 2. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebant. 3. ibamus autem non supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. 4. et liberato primo mundo uidimus lucem inmensam, et dixi Perpetuae (erat enim haec in latere meo): Hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem. 5. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi uiridiarium arbores habens rosae et omne genus flores. 6. altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione. 7. ibi autem in uiridiario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui, ubi uiderunt nos, honorem nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis, Ecce sunt, ecce sunt, cum admiratione. et expauescentes quattuor illi angeli qui gestabant nos, deposuerunt nos. 8. et pedibus nostris transiuimus ad stadium uia lata. 9. ibi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt, et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat. et quaerebamus de illis, ubi essent. 10. ceteri angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum. [12] Et uenimus prope locum cuius loci parietes tales erant quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. 2. et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem, agios agios agios, sine cessatione. 3. et uidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos et uultu iuuenili, cuius pedes non uidimus. 4. et in dextera et in sinistra seniores quattuor, et post illos ceteri seniores complures stabant. 5. et introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum, et quattuor angeli subleuauerunt nos et osculati sumus illum, et de manu suatraiecit nobis in faciem. 6. et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus; et stetimus et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniorex: Ite et ludite. 7. et dixi Perpetuae: Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sim et hic modo.