# Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis 1.16-18

Passio Perpetuae, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, 1.16 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/passio-perpetuae/passio-sanctarum-perpetuae-et-felicitatis/1.16

[16] Quoniam ergo permisit et permittendo uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantae gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. 2. cum tribunus castigatius eos castigaret, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis, in faciem ei Perpetua respondit: 3 Quid utique non permittis nobis refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et natali eiusdem pugnaturis? aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? 4. horruit et erubuit tribunus; et ita iussit illos humanius haberi ut fratribus eius et ceteris facultas fieret introeundi et refrigerandi cum eis, iam et ipso optione carceris credente. [17] Pridie quoque cum illam cenam ultimam quam liberam uocant, quantum in ipsis erat, non cenam liberam sed agapem cenarent, eadem constantia ad populum uerba iactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: 2 Crastinus satis uobis non est? quid libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen uobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. 3. ita omnes inde adtoniti discedebant, ex quibus multi crediderunt. [18] Illuxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum quasi in caelum hilares, uultu decori, si forte gaudio pauentes non timore. 2. sequebatur Perpetua lucido uultu et placido incessu ut matrona Christi, ut Dei delicata, uigore oculorum deiciens omnium conspectum. 3. item Felicitas, saluam se peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. 4. et cum ducti essent in portam et cogerentur habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri, generosa illa in finem usque constantia repugnauit. 5. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus ne libertas nostra obduceretur; ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus; hoc uobiscum pacti sumus. 6. agnouit iniustitia iustitiam: concessit tribunus. quomodo erant, simpliciter inducerentur. 7. Perpetua psallebat caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti comminabantur. 8. dehinc ut sub conspectu Hilariani peruenerunt, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. 9. ad hoc populus exasperatus flagellis eos uexari per ordinem uenatorum postulauit; et utique gratulati sunt quod aliquid et de dominicis passionibus essent consecuti.

---

Passio Perpetuae, PASSIO SANCTARUM PERPETUAE ET FELICITATIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/perp.html.
