Latin
1.19 to 1.20
Passio Perpetuae, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis 1.19-20
Not analysed yet
[19] Sed qui dixerat: Petite et accipietis, petentibus dederat eum exitum quem quis desiderauerat. 2. nam, si quando inter se de martyrii sui uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur, ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. 3. itaque in commissione spectaculi ipse et Reuocatus leopardum experti etiam super pulpitum ab urso uexati sunt. 4. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur; sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. 5. itaque cum apro subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia post dies muneris obiit; Saturus solummodo tractus est. 6. et cum ad ursurn substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur. [20] Puellis autem ferocissimam uaccam ideoque praeter consuetudinem conparatam diabolus praeparauit, sexui earum etiam de bestia aemulatus. 2. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. 3. ita reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est et concidit in lumbos. 4. et ubi sedit, tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit pudoris potius memor quam doloris. 5. dehinc acu requisita et dispersos capillos infibulauit; non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria plangere uideretur. 6. ita surrexit et elisam Felicitatem cum uidisset, accessit et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt. 7. et populi duritia deuicta, reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. 8. illic Perpetua a quodam tunc catechumeno Rustico nomine qui ei adhaerebat, suscepta et quasi a somno expergita (adeo in spiritu et in extasi fuerat) circumspicere coepit et stupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad uaccam illam nescioquam? 9. et cum audisset quod iam euenerat, non prius credidit nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. 10. exinde accersitum fratrem suum et illum catechumenum, adlocuta est dicens: In fide state et inuicem omnes diligite, et passionibus nostris ne scandalizemini.