# Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis 1.5-6

Passio Perpetuae, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/passio-perpetuae/passio-sanctarum-perpetuae-et-felicitatis/1.5

[5] Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio, et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens: 2 Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi, si te praeposui omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum. 3. aspice fratres tuos, aspice matrem tuam et materteram, aspice filium tuum qui post te uiuere non poterit. 4. depone animos; ne uniuersos nos extermines. nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. 5. haec dicebat quasi pater pro sua pietate basians mihi manus et se ad pedes meos iactans et lacrimans me iam non filiam nominabat sed dominam. 6. et ego dolebam casum patris mei quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo. et confortaui eum dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus uoluerit. scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a me contristatus. [6] Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur. et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit et factus est populus inmensus. 2. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo et extraxit me de gradu dicens: Supplica. miserere infanti. 3. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat, Parce, inquit, canis patris tui, parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute imperatorum. 4. et ego respondi: Non facio. Hilarianus: Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum. 5. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano proiciet uirga percussus est. et doluit mihi casus patris mei quasi ego fuissem percussa; sic dolui pro senecta eius misera. 6. tunc nos uniuersos pronuntiat et damnat ad bestias; et hilares descendimus ad carcerem. 7. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. sed pater dare noluit. 8. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderauit neque mihi feruorem fecerunt ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.

---

Passio Perpetuae, PASSIO SANCTARUM PERPETUAE ET FELICITATIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/perp.html.
