# Charta 3

Patricius, Charta, Charta S. Patricii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/charta/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/charta/3

Post mullum vero temporis, assumpto mecum Wellia confratre meo, per condensitatem silvæ cum magna difficultate conscendimus cacumen montis qui eminet in eadem insula. Quo cum pervenissemus, apparuit oratorium unum vetustum et fere dirutum, habile tamen devotioni Christianæ, et ( prout mihi videbatur) a Deo electum. Quod cum ingressi essemus, ianta odoris suavitate replebamur, ut in paradisi amœnitate positos nos crederemus. Egredientes igitnr et reingredientes, locumque diligentius perscru tantes, invenimus volumen unum in quo scripti crant Actus apostolorum, pariter cum actis et gestis sanctorum Phagani et Diruviani, ex magna parte consumptum; in cujus tamen fine voluminis invenimus scripturam quæ dicebat quod prædicti Phaganus et Diruvianus, per revelationem Domini nostri Jesa Christi idem oratorium aedificaverunt in honore sancti Michaelis archangeli, quatenus ibi ab hominibus haberet honorem, qui homines in perpetuos honores, jubente Deo, est introducturus. At cum delectaret nos ilta scriptura, nitebamur eam ad finem legere. Dicebat enim eadem scriptura quod venerandi Phaganus et Diruvianus moram ibi fecerunt per novem annos, et quod ipsi etiam perquisierant triginta annorum indulgentiam omnibus Christicolis locum ipsum ad honorem beati Michaelis pia voluntate visitantibus. Invento e ergo tanto divinæ bonitatis thesauro, ego et frater Wellias tribus mensibus jejunavimus, orationibus vacantes et vigiliis, daemonibusque et belluis multiformiter apparentibus imperantes. Quadam autem nocte cum me sopori dedissem, apparuit mihi Dominus Jesus in visu dicens: Patrici serve meus, scias me elegisse locum istum ad honorem nominis mei, et ut hic honoranter invocent adjutorium archangeli mei Michaelis. Et hoc tibi signum et fratribus tuis, quatenus et ipsi credant: brachium tuum sinistrum arescet, donec quæ vidisti annuntiaveris fratribus qui in cella sunt inferiori, et denuo hic redieris. Et factum est ita.

---

Patricius, Charta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp879/tmp879/tmp879.tmp879.opp-lat1.xml.
