Latin
Charta S. Patricii
Patricius, Charta 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illo die statuimus duos fratres in perpetuum ibi, nisi pastores futuri ob justam causam aliter decreverint. Arnulpho autem et Ogmar Hibernicis fratribus qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod ad exhortationem meam apud dictum humiliter oratorium manere coeperunt, præsentem paginam commisi, aliam similem in area sanctae Mariæ retinens, in monumentum posteris. Et ego frater Patricius per consilium fratrum meorum, omnibus qui silvam ex omni parte præfati montis (Paul. LXXIII, 6) in securi et ascia, pia intentione dejecerint, ut facilior paretur aditus Christianis, ecclesiam beatæ perpetuaeque Virginis pie a visitantibus, centum dies veniæ concedo.