# Confessio 1

Patricius, Confessio, S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/1

I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, a qui fuit in vico Bonavem Taberniae: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim. cDeum verum ignorabam; et d Hiberione in captivitate adductus sum, cum tot millibus hominum, secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et præcepta ejus non custodivimus, et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos e iram animationis suæ, et dispersit nos in gentibus multis, etiam usque ad ultimum terra, ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meæ, nt vel sero rememorarem delicta mea, et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum; qui respexit humilitatem meam, et misertus est adolescentiæ et ignorantiae meæ, et custodivit me antequam scirem eum, et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum, et munivit me et consolatus est me, ut pater filium.

---

Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml.
