Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Propter anxietatem, mœsto animo insinuavi amicissimo neo, quae in pueritia mea, una die gesseram, imo in una hora, quia necdum prævalebam. Nescio, Deus scit, b si habebam tunc annos quindecim, et Dcum vivum non credebam, neque ex infantia mea; sed in morte et in incredulitate n:ansi, donec valde castigatus sum, et in veritate humiliatus sum a fame et nuditate; et quotidie contra Hiberionem non sponte pergebam, donec prope deficiebam. Sed hoc potius bene mihi fuit, quia ex hoc emendatus sum a Domino, et aptavit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum; quando tunc etiam de meipso non cogitabam. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis (ad noctem illam), vidi in visu noctis scriptum contra faciem meam, sine honore. Et inter hæc, audivi responsum (divinum) dicens mihi: Male vidimus faciem designati nudato nomine. Nec sic prædixit: Male vidisti; sed: Male vidimus, quasi ibi se junxit, sicut dixit: Qui ros tangit, quasi tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8)< Idcirco gratias ago ei qui me in omnibus confortavit, ut non me impediret a profectione quam statueram, et de meo quoque opere quod a Christo didiceram: sed magis ex eo sensi in me virtutem non parvam, et fides mea probata est coram Deo et hominibus.