Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 20
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Rideatautem et insultet qui volucrit: ego non silebo, neque abscondam signa et mirabilia quae mihi a Domino a ministrata sunt ante multos annos quam fierent, quasi qui novit omnia, etiam ante tempora sæcularia. Unde autem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui sæpe indulsit insipientke mese. . . . Et de loco non in unoquoque, ut non mihi vehementer irasceretur, qui adjutor datus sum et non cito acquievi, secundum quod mihi ostensum fuerat, b et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in millia millium, quia vidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem, quia multi hanc legationem prohibebant, et jam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: Iste quare se mittit in periculum inter hostes qui Dominum non noverunt? Non causa malitiæ; sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, a intellexi, propter rusticitatem meam. Et non cito agnovi gratiam quæ tunc erat in me: nunc mihi sapit quod ante debueram.