Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 25
Unproofread scanNot analysed yet
XXV. Nam sol iste quem videmus, Deo jubente, propter nos quotidie oritur, sed nunquam regnabit, neque permanebit splendor ejus. Sed et omnes qui adorant eum, in pœnam miseri male devenient. Nos autem credimus et adoramus Solem verum, Christum qui nunquam interibit; neque qui facit voluntatem ipsius, sed manebit in æternum, quomodo ct Christus manebit in æternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu sancto, ante sæcula, et nunc, et per omnia sæcula saeculorum. Amen. Ecce iterum iterumque breviter exponam verba confessionis fece. Testificor in veritate et ia exsultatione cordis, coram Deo et sanctis angelis ejus, quia nunquam habui aliquani occasionem, præter Evangelium et promissa illius, ut unquam redirem ad gentem illam unde autem prius vix evaseram. Sed precor credentibus i et timentibus Deum, quicunque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet, Hiberione conscripsit, ut nemo unquam dicat quod J mea ignorantia, si aliquid pusillum egi vel demonstraverim, secundum Dei placitum. Sed. arbitramini, et verissime credatur, quod donum Dei fuisset. Et hæc est confessio mea antequam moriar.