Latin
2
Patricius, Epistola Ad Coroticum 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum (fides) flagrabat in fronte ipsorum, crudcliter trucidati atque mactati (sunt) gladio a supradictis, misi epistolam cum sancto presbytero, quem ego ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de præda vel de captivis baptizatis quos ceperunt: (sed) cachinnos fecerunt de iIlis. Idcirco nescio quos magis lugeam, an qui interfecti, vel quos ceperunt, vel quos graviter zabulus illaqueavit, (qui) perenni pœna gehennx pariter cum ipso mancipabunlur. Quia utique peccati, qui facit peccatum, servus est (Joan. VIII, 34), et filius zabuli nuncupatur.